Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 3.6.6 Cic. Fam. 3.7.1 (English) >>Cic. Fam. 3.7.5

Scr. Laudiceae circiter Id. Febr. a. 704 (50). CICERO S. D. APPIO PVLCHRO

3.7.1

pluribus verbis ad te scribam, cum plus oti nactus ero; haec scripsi subito, cum Bruti pueri Laudiceae me convenissent et se Romam properare dixissent. itaque nullas iis praeterquam ad te et ad Brutum dedi litteras

3.7.2 legati Appiani mihi volumen a te plenum querelae iniquissimae reddiderunt, quod corum aedificationem litteris meis impedissem. eadem autem epistula petebas ut cos quam primum, ne in hiemem inciderent, ad facultatem aedificandi liberarem, et simul peracute querebare, quod eos tributa exigere vetarem prius quam ego re cognita permisissem; genus enim quoddam fuisse impediendi, cum ego cognoscere non <possem>, nisi cum ad hiemem me ex

3.7.3 Cilicia recepissem. ad omnia accipe et cognosce aequitatem expostulationis tuae. primum, cum ad me aditum esset ab iis, qui dicerent a se intolerabilia tributa exigi, quid habuit iniquitatis me scribere, ne facerent, ante quam ego rem causamque cognossem? non poteram, credo, ante hiemem; sic enim scribis. quasi vero ad cognoscendum ego ad illos, non illi ad me venire debuerint. 'tam longe?' inquis. quid? cum dabas iis litteras, per quas mecum agebas, ne eos impedirem, quo minus ante hiemem aedificarent, non eos ad me venturos arbitrabare? tametsi id quidem fecerunt ridicule; quas enim litteras adferebant, ut opus aestate facere possent, eas mihi post brumam reddiderunt. sed scito et multo pluris esse, qui de tributis recusent, quam qui exigi velint, et me tamen, quod te velle existimem, esse facturum. de Appianis hactenus.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 3.6.6 Cic. Fam. 3.7.1 (English) >>Cic. Fam. 3.7.5

Powered by PhiloLogic